Gaudeamus Igitur
Gaudeamus Igitur
Исполнитель: Gaudeamus Igitur
Длительность: 03:27
Размер: 7.90 МБ
Качество: 320 kbit/sec
Формат: mp3
Ну как песня, понравилась? Поделись с друзьями!
Текст песни "Gaudeamus Igitur — Gaudeamus Igitur"
1
Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus!
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus!
2
Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere?
Transeas ad superos,
Transeas ad inferos,
Hos si vis videre!
3
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur.
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur!
4
Vivat Academia!
Vivant professores!
Vivat membrum quodlibet!
Vivant membra quaelibet!
Semper sint in flore!
5
Vivant omnes virgines
Graciles, formosae!
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae!
6
Vivat et res publica
Et qui illam regunt!
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Qui nos hic protegunt!
7
Pereat tristitia,
Pereant dolores!
Pereat Diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores!