Гимн студентов Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Post jucundam juventutem,

Исполнитель: Гимн студентов Длительность: 03:25 Размер: 3.13 МБ Качество: 128 kbit/sec Формат: mp3
Ну как песня, понравилась? Поделись с друзьями!

Текст песни "Гимн студентов — Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Post jucundam juventutem, "

Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus!
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus (bis).

Ubi sunt qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad superos
Transite ad inferos,
Ubi jam fuere (bis).

Vita nostra brevis est,
Brevi finietur;
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur (bis).

Vivat Academia,
Vivant professores!
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet
Semper sint in flore! (bis)

Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae!
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae (bis).

Vivat et Respublica
Et qui illam regit!
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Quae nos hic protegit! (bis)

Pereat tristitia,
Pereant osores,
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores! (bis)

Еще песни Гимн студентов

0:00 0:00

Заголовок проигрывателя Подзаголовок проигрывателя

(режим воспроизведения)